Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.68.1 | Cic. Fam. 13.68.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.69.1 |
13.68.1
gratae mihi vehementer tuae litterae fuerunt , ex quibus cognovi cursus navigationum tuarum significabas enim
memoriam tuam nostrae necessitudinis , qua mihi nihil poterat esse iucundius . quod reliquum est , multo etiam erit gratius , si ad me de re p ., id est de statu provinciae , -de institutis tuis familiariter scribes . quae quamquam ex multis pro tua claritate audiam , tamen libentissime ex tuis
litteris cognoscam .
ego ad te de re p . summa quid sentiam non saepe
scribam propter periculum eius modi litterarum ; quid
agatur autem scribam saepius . sperare tamen videor Caesari , conlegae nostro , fore curae et esse ut habeamus aliquam rem p . cuius consiliis magni referebat te interesse sed si tibi utilius est , id est gloriosius , Asiae praeesse et istam partem rei p . male adfectam tueri , mihi quoque idem quod tibi et laudi tuae profuturum est optatius debet esse .
13.68.3
ego quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor summo studio diligentiaque curabo in primisque tuebor omni observantia clarissimum virum , patrem tuum , quod et pro vetustate necessitudinis et pro beneficiis vestris et pro dignitate ipsius facere debeo .
13.68.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.68.1 | Cic. Fam. 13.68.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.69.1 |